Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.18.3 Cic. Fam. 9.19.1 (English) >>Cic. Fam. 9.20.1

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). CICERO S. D. LL. PAPIRIO] PAETO. 9.19.1 tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis : ' quid noster Paetus?' at ille adiurans nusquam se umquam libentius. 9.19.2 hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.18.3 Cic. Fam. 9.19.1 (English) >>Cic. Fam. 9.20.1

Powered by PhiloLogic